Q. HORATII FLACCI ARS POETICA
Humano capiti ceruicem pictor equinam
iungere si uelit et
uarias inducere plumas
undique collatis membris, ut turpiter
atrum
desinat in piscem mulier formosa superne,
spectatum
admissi, risum teneatis, amici?
Credite, Pisones, isti tabulae
fore librum
persimilem, cuius, uelut aegri somnia, uanae
fingentur
species, ut nec pes nec caput uni
reddatur formae. "Pictoribus
atque poetis
quidlibet audendi semper fuit aequa
potestas."
Scimus, et hanc ueniam petimusque damusque
uicissim,
sed non ut placidis coeant immitia, non ut
serpentes
auibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis grauibus plerumque et
magna professis
purpureus, late qui splendeat, unus et
alteri
adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae
et properantis
aquae per amoenos ambitus agros
aut flumen Rhenum aut pluuius
describitur arcus;
sed nunc non erat his locus. Et fortasse
cupressum
scis simulare; quid hoc, si fractis enatat
exspesï
nauibus, aere dato qui pingitur? Amphora
coepit
institui; currente rota cur urceus exit?
Denique sit
quod uis, simplex dumtaxat et unum.
Maxima pars uatum, pater et
iuuenes patre digni,
decipimur specie recti. Breuis esse
laboro,
obscurus fio; sectantem leuia nerui
deficiunt animique;
professus grandia turget;
serpit humi tutus nimium timidusque
procellae;
qui uariare cupit rem prodigialiter unam,
delphinum
siluis adpingit, fluctibus aprum.
In uitium ducit culpae fuga, si
caret arte.
Aemilium circa ludum faber imus et unguis
exprimet
et mollis imitabitur aere capillos,
infelix operis summa, quia
ponere totum
nesciet. Hunc ego me, siquid componere curem,
non
magis esse uelim quam naso uiuere prauo
spectandum nigris oculis
nigroque capillo.
Sumite materiam uestris, qui scribitis,
aequam
uiribus et uersate diu quid ferre recusent,
quid ualeant
umeri. Cui lecta potenter erit res,
nec facundia deseret hunc, nec
lucidus ordo.
Ordinis haec uirtus erit et uenus, aut ego
fallor,
ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
pleraque
differat et praesens in tempus omittat,
hoc amet, hoc spernat
promissi carminis auctor.
In uerbis etiam tenuis cautusque
serendis
dixeris egregie, notum si callida uerbum
reddiderit
iunctura nouum. Si forte necesse est
indiciis monstrare recentibus
abdita rerum, et
fingere cinctutis non exaudita Cethegis
continget
dabiturque licentia sumpta pudenter,
et noua fictaque nuper
habebunt uerba fidem, si
Graeco fonte cadent parce detorta. Quid
autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademptum
Vergilio
Varioque? Ego cur, adquirere pauca
si possum, inuideor, cum lingua
Catonis et Enni
sermonem patrium ditauerit et noua rerum
nomina
protulerit? Licuit semperque licebit
signatum praesente nota
producere nomen.
Vt siluae foliis pronos mutantur in annos,
prima
cadunt, ita uerborum uetus interit aetas,
et iuuenum ritu florent
modo nata uigentque.
Debemur morti nos nostraque. Siue
receptus
terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,
regis opus,
sterilisue diu palus aptaque remis
uicinas urbes alit et graue
sentit aratrum,
seu cursum mutauit iniquom frugibus amnis,
doctus
iter melius, mortalia facta peribunt,
nedum sermonem stet honos et
gratia uiuax.
Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque
quae
nunc sunt in honore uocabula, si uolet usus,
quem penes arbitrium
est et ius et norma loquendi.
Res gestae regumque ducumque et
tristia bella
quo scribi possent numero, monstrauit
Homerus.
Versibus impariter iunctis querimonia primum,
post
etiam inclusa est uoti sententia compos;
quis tamen exiguos elegos
emiserit auctor,
grammatici certant et adhuc sub iudice lis
est.
Archilochum proprio rabies armauit iambo;
hunc socci
cepere pedem grandesque coturni,
alternis aptum sermonibus et
popularis
uincentem strepitus et natum rebus agendis.
Musa
dedit fidibus diuos puerosque deorum
et pugilem uictorem et equom
certamine primum
et iuuenum curas et libera uina
referre.
Discriptas seruare uices operumque colores
cur ego, si
nequeo ignoroque, poeta salutor?
Cur nescire pudens praue quam
discere malo?
Versibus exponi tragicis res comica non
uult;
indignatur item priuatis ac prope socco
dignis carminibus
narrari cena Thyestae.
Singula quaeque locum teneant sortita
decentem.
Interdum tamen et uocem comoedia tollit,
iratusque
Chremes tumido delitigat ore;
et tragicus plerumque dolet sermone
pedestri
Telephus et Peleus, cum pauper et exul uterque
proicit
ampullas et sesquipedalia uerba,
si curat cor spectantis tetigisse
querella.
Non satis est pulchra esse poemata; dulcia sunto
et,
quocumque uolent, animum auditoris agunto.
Vt ridentibus adrident,
ita flentibus adsunt
humani uoltus; si uis me flere, dolendum
est
primum ipsi tibi; tum tua me infortunia laedent,
Telephe
uel Peleu; male si mandata loqueris,
aut dormitabo aut ridebo.
Tristia maestum
uoltum uerba decent, iratum plena
minarum,
ludentem lasciua, seuerum seria dictu.
Format enim
natura prius non intus ad omnem
fortunarum habitum; iuuat aut
impellit ad iram,
aut ad humum maerore graui deducit et
angit;
post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis
erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites peditesque
cachinnum.
Intererit multum, diuosne loquatur an heros,
maturusne
senex an adhuc florente iuuenta
feruidus, et matrona potens an
sedula nutrix,
mercatorne uagus cultorne uirentis agelli,
Colchus
an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.
Aut famam sequere aut sibi
conuenientia finge
scriptor. Honoratum si forte reponis
Achillem,
impiger, iracundus, inexorabilis, acer
iura neget
sibi nata, nihil non arroget armis.
Sit Medea ferox inuictaque,
flebilis Ino,
perfidus Ixion, Io uaga, tristis Orestes.
Siquid
inexpertum scaenae committis et audes
personam formare nouam,
seruetur ad imum
qualis ab incepto processerit et sibi
constet.
Difficile est proprie communia dicere, tuque
rectius
Iliacum carmen deducis in actus
quam si proferres ignota
indictaque primus.
Publica materies priuati iuris erit, si
non
circa uilem patulumque moraberis orbem,
nec uerbo uerbum curabis
reddere fidus
interpres nec desilies imitator in artum,
unde
pedem proferre pudor uetet aut operis lex.
Nec sic incipies, ut
scriptor cyclicus olim:
"Fortunam Priami cantabo et nobile
bellum".
Quid dignum tanto feret hic promissor
hiatu?
Parturient montes, nascetur ridiculus mus.
Quanto
rectius hic, qui nil molitur inepte:
"Dic mihi, Musa, uirum,
captae post tempora Troiae
qui mores hominum multorum uidit et
urbes".
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
cogitat,
ut speciosa dehinc miracula promat,
Antiphaten Scyllamque et cum
Cyclope Charybdim.
Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,
nec
gemino bellum Troianum orditur ab ouo;
semper ad euentum festinat
et in medias res
non secus ac notas auditorem rapit, et
quae
desperat tractata nitescere posse relinquit,
atque ita
mentitur, sic ueris falsa remiscet,
primo ne medium, medio ne
discrepet imum.
Tu quid ego et populus mecum desideret audi,
si
plosoris eges aulaea manentis et usque
sessuri donec cantor. "Vos
plaudite" dicat.
Aetatis cuiusque notandi sunt tibi
mores,
mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Reddere qui
uoces iam scit puer et pede certo
signat humum, gestit paribus
conludere et iram
colligit ac ponit temere et mutatur in
horas.
inberbus iuuenis tandem custode remoto
gaudet equis
canibusque et aprici gramine Campi,
cereus in uitium flecti,
monitoribus asper,
utilium tardus prouisor, prodigus
aeris,
sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
Conuersis
studiis aetas animusque uirilis
quaerit opes et amicitias,
inseruit honori,
commisisse cauet quod mox mutare laboret.
Multa
senem circumueniunt incommoda, uel quod
quaerit et inuentis miser
abstinet ac timet uti,
uel quod res omnis timide gelideque
ministrat,
dilator, spe longus, iners auidusque
futuri,
difficilis, querulus, laudator temporis acti
se puero,
castigator censorque minorum.
Multa ferunt anni uenientes commoda
secum,
multa recedentes adimunt. Ne forte seniles
mandentur
iuueni partes pueroque uiriles;
semper in adiunctis aeuoque
morabitur aptis.
Aut agitur res in scaenis aut acta
refertur.
Segnius inritant animos demissa per aurem
quam quae
sunt oculis subiecta fidelibus et quae
ipse sibi tradit spectator;
non tamen intus
digna geri promes in scaenam multaque tolles
ex
oculis, quae mox narret facundia praesens.
Ne pueros coram populo
Medea trucidet,
aut humana palam coquat exta nefarius Atreus,
aut
in auem Procne uertatur, Cadmus in anguem.
Quodcumque ostendis
mihi sic, incredulus odi.
Neue minor neu sit quinto productior
actu
fabula, quae posci uolt et spectanda reponi;
nec deus
intersit, nisi dignus uindice nodus
inciderit; nec quarta loqui
persona laboret.
Actoris partis chorus officiumque
uirile
defendat, neu quid medios intercinat actus,
quod non
proposito conducat et haereat apte.
Ille bonis faueatque et
consilietur amice
et regat iratos et amet peccare timentis;
ille
dapes laudet mensae breuis, ille salubrem
iustitiam legesque et
apertis otia portis;
ille tegat commissa deosque precetur et
oret,
ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis.
Tibia non, ut
nunc, orichalco uincta tubaeque
aemula, sed tenuis simplexque
foramine pauco
adspirare et adesse choris erat utilis atque
nondum
spissa nimis complere sedilia flatu,
quo sane populus numerabilis,
utpote paruos,
et frugi castusque uerecundusque coibat.
Postquam
coepit agros extendere uictor et urbes
latior amplecti murus
uinoque diurno
placari Genius festis impune diebus,
accessit
numerisque modisque licentia maior.
Indoctus quid enim saperet
liberque laborum
rusticus urbano confusus, turpis honesto?
Sic
priscae motumque et luxuriem addidit arti
tibicen traxitque uagus
per pulpita uestem;
sic etiam fidibus uoces creuere seueris
et
tulit eloquium insolitum facundia praeceps,
utiliumque sagax rerum
et diuina futuri
sortilegis non discrepuit sententia
Delphis.
Carmine qui tragico uilem certauit ob hircum,
mox
etiam agrestis Satyros nudauit et asper
incolumi grauitate iocum
temptauit eo quod
inlecebris erat et grata nouitate
morandus
spectator functusque sacris et potus et exlex.
Verum
ita risores, ita commendare dicacis
conueniet Satyros, ita uertere
seria ludo,
ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,
regali
conspectus in auro nuper et ostro,
migret in obscuras humili
sermone tabernas,
aut, dum uitat humum, nubes et inania
captet.
Effutire leuis indigna tragoedia uersus,
ut festis
matrona moueri iussa diebus,
intererit Satyris paulum pudibunda
proteruis.
Non ego inornata et dominantia nomina solum
uerbaque,
Pisones, Satyrorum scriptor amabo,
nec sic enitar tragico diferre
colori
ut nihil intersit Dauusne loquatur et audax
Pythias,
emuncto lucrata Simone talentum,
an custos famulusque dei Silenus
alumni.
Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quiuis
speret
idem, sudet multum frustraque laboret
ausus idem; tantum series
iuncturaque pollet,
tantum de medio sumptis accedit
honoris.
Siluis deducti caueant me iudice Fauni
ne, uelut
innati triuiis ac paene forenses,
aut nimium teneris iuuenentur
uersibus unquam
aut inmunda crepent ignominiosaque
dicta;
offenduntur enim quibus est equos et pater et res,
nec,
siquid fricti ciceris probat et nucis emptor,
aequis accipiunt
animis donantue corona.
Syllaba longa breui subiecta uocatur
iambus,
pes citus; unde etiam trimetris adcrescere iussit
nomen
iambeis, cum senos redderet ictus,
primus ad extremum similis
sibi; non ita pridem,
tardior ut paulo grauiorque ueniret ad
auris,
spondeos stabilis in iura paterna recepit
commodus et
patiens, non ut de sede secunda
cederet aut quarta socialiter. Hic
et in Acci
nobilibus trimetris adparet rarus, et Enni
in
scaenam missos cum magno pondere uersus
aut operae celeris nimium
curaque carentis
aut ignoratae premit artis crimine turpi.
Non
quiuis uidet inmodulata poemata iudex,
et data Romanis uenia est
indigna poetis.
Idcircone uager scribamque licenter? An
omnis
uisuros peccata putem mea, tutus et intra
spem ueniae
cautus? Vitaui denique culpam,
non laudem merui. Vos exemplaria
Graeca
nocturna uersate manu, uersate diurna.
At uestri proaui
Plautinos et numeros et
laudauere sales, nimium patienter
utrumque,
ne dicam stulte, mirati, si modo ego et uos
scimus
inurbanum lepido seponere dicto
legitimumque sonum digitis
callemus et aure.
Ignotum tragicae genus inuenisse Camenae
dicitur
et plaustris uexisse poemata Thespis
quae canerent agerentque
peruncti faecibus ora.
Post hunc personae pallaeque repertor
honestae
Aeschylus et modicis instrauit pulpita tignis
et
docuit magnumque loqui nitique coturno.
Successit uetus his
comoedia, non sine multa
laude; sed in uitium libertas excidit et
uim
dignam lege regi; lex est accepta chorusque
turpiter
obticuit sublato iure nocendi.
Nil intemptatum nostri liquere
poetae,
nec minimum meruere decus uestigia Graeca
ausi deserere
et celebrare domestica facta,
uel qui praetextas uel qui docuere
togatas.
Nec uirtute foret clarisue potentius armis
quam lingua
Latium, si non offenderet unum
quemque poetarum limae labor et
mora. Vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non
multa
dies et multa litura coercuit atque
praesectum deciens non
castigauit ad unguem.
Ingenium misera quia fortunatius arte
credit
et excludit sanos Helicone poetas
Democritus, bona pars non unguis
ponere curat,
non barbam, secreta petit loca, balnea
uitat;
nanciscetur enim pretium nomenque poetae,
si tribus
Anticyris caput insanabile nunquam
tonsori Licino commiserit. O
ego laeuus
qui purgor bilem sub uerni temporis horam!
Non alius
faceret meliora poemata; uerum
nil tanti est. Ergo fungar uice
cotis, acutum
reddere quae ferrum ualet exsors ipsa secandi;
munus
et officium, nil scribens ipse, docebo,
unde parentur opes, quid
alat formetque poetam,
quid deceat, quid non, quo uirtus, quo
ferat error.
Scribendi recte sapere est et principium et fons.
Rem
tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,
uerbaque prouisam rem
non inuita sequentur.
Qui didicit, patriae quid debeat et quid
amicis,
quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
quod
sit conscripti, quod iudicis officium, quae
partes in bellum missi
ducis, ille profecto
reddere personae scit conuenientia
cuique.
Respicere exemplar uitae morumque iubebo
doctum
imitatorem et uiuas hinc ducere uoces.
Interdum speciosa locis morataque recte
fabula
nullius ueneris, sine pondere et arte,
ualdius oblectat populum
meliusque moratur
quam uersus inopes rerum nugaeque
canorae.
Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo
Musa
loqui, praeter laudem nullius auaris;
Romani pueri longis
rationibus assem
discunt in partis centum diducere. "Dicat
filius
Albini: si de quincunce remota est
uncia, quid superat?. . .
Poteras dixisse. -- Triens. -- Eu!
Rem poteris seruare tuam. Redit
uncia, quid fit? "
Semis". An, haec animos aerugo et
cura peculi
cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
posse
linenda cedro et leui seruanda cupresso?
Aut prodesse uolunt aut
delectare poetae
aut simul et iucunda et idonea dicere
uitae.
Quicquid praecipies, esto breuis, ut cito dicta
percipiant
animi dociles teneantque fideles.
Omne superuacuum pleno de
pectore manat.
Ficta uoluptatis causa sint proxima ueris,
ne
quodcumque uolet poscat sibi fabula credi,
neu pransae Lamiae
uiuum puerum extrahat aluo.
Centuriae seniorum agitant expertia
frugis,
celsi praetereunt austera poemata Ramnes.
Omne tulit
punctum qui miscuit utile dulci,
lectorem delectando pariterque
monendo;
hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit
et
longum noto scriptori prorogat aeuum.
Sunt delicta tamen quibus
ignouisse uelimus;
nam neque chorda sonum reddit quem uolt manus
et mens,
poscentique grauem persaepe remittit acutum,
nec
semper feriet quodcumque minabitur arcus.
Verum ubi plura nitent
in carmine, non ego paucis
offendar maculis, quas aut incuria
fudit,
aut humana parum cauit natura. Quid ergo est?
Vt
scriptor si peccat idem librarius usque,
quamuis est monitus,
uenia caret, et Citharoedus
ridetur, chorda qui semper oberrat
eadem,
sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
quem
bis terque bonum cum risu miror; et idem
indignor quandoque bonus
dormitat Homerus;
uerum operi longo fas est obrepere somnum.
Vt
pictura poesis; erit quae, si propius stes,
te capiat magis, et
quaedam, si longius abstes;
haec amat obscurum, uolet haec sub
luce uideri,
iudicis argutum quae non formidat acumen;
haec
placuit semel, haec deciens repetita placebit.
O maior iuuenum,
quamuis et uoce paterna
fingeris ad rectum et per te sapis, hoc
tibi dictum
tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
recte
concedi; consultus iuris et actor
causarum mediocris abest uirtute
diserti
Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,
sed tamen
in pretio est; mediocribus esse poetis
non homines, non di, non
concessere columnae.
Vt gratas inter mensas symphonia discors
et
crassum unguentum et Sardo cum melle papauer
offendunt, poterat
duci quia cena sine istis,
sic animis natum inuentumque poema
iuuandis,
si paulum summo decessit, uergit ad imum.
Ludere qui
nescit, campestribus abstinet armis,
indoctusque pilae disciue
trochiue quiescit,
ne spissae risum tollant impune coronae;
qui
nescit, uersus tamen audet fingere. Quidni?
Liber et ingenuus,
praesertim census equestrem
summam nummorum uitioque remotus ab
omni.
Tu nihil inuita dices faciesue Minerua;
id tibi iudicium
est, ea mens. Siquid tamen olim
scripseris, in Maeci descendat
iudicis auris
et patris et nostras, nonumque prematur in
annum
membranis intus positis; delere licebit
quod non
edideris; nescit uox missa reuerti.
Siluestris homines sacer
interpresque deorum
caedibus et uictu foedo deterruit
Orpheus,
dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones;
dictus
et Amphion, Thebanae conditor urbis,
saxa mouere sono testudinis
et prece blanda
ducere quo uellet. Fuit haec sapientia
quondam,
publica priuatis secernere, sacra profanis,
concubitu
prohibere uago, dare iura maritis,
oppida moliri, leges incidere
ligno.
Sic honor et nomen diuinis uatibus atque
carminibus
uenit. Post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in
Martia bella
uersibus exacuit, dictae per carmina sortes,
et
uitae monstrata uia est et gratia regum
Pieriis temptata modis
ludusque repertus
et longorum operum finis: ne forte pudori
sit
tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Natura fieret laudabile
carmen an arte,
quaesitum est; ego nec studium sine diuite
uena
nec rude quid prosit uideo ingenium; alterius sic
altera
poscit opem res et coniurat amice.
Qui studet optatam cursu
contingere metam,
multa tulit fecitque puer, sudauit et
alsit,
abstinuit uenere et uino; qui Pythia cantat
tibicen,
didicit prius extimuitque magistrum.
Nunc satis est dixisse: "Ego
mira poemata pango;
occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui
est
et, quod non didici, sane nescire fateri."
Vt praeco,
ad merces turbam qui cogit emendas,
adsentatores iubet ad lucrum
ire poeta
diues agris, diues positis in fenore nummis.
Si uero
est unctum qui recte ponere possit
et spondere leui pro paupere et
eripere atris
litibus implicitum, mirabor si sciet inter
noscere
mendacem uerumque beatus amicum.
Tu seu donaris seu quid donare
uoles cui,
nolito ad uersus tibi factos ducere plenum
laetitiae;
clamabit enim: "Pulchre, bene, recte",
pallescet super
his, etiam stillabit amicis
ex oculis rorem, saliet, tundet pede
terram.
Vt qui conducti plorant in funere dicunt
et faciunt
prope plura dolentibus ex animo, sic
derisor uero plus laudatore
mouetur.
Reges dicuntur multis urgere culillis
et torquere
mero, quem perspexisse laborent
an sit amicitia dignus; si carmina
condes,
numquam te fallent animi sub uolpe latentes.
Quintilio
siquid recitares: "Corrige, sodes,
hoc" aiebat "et
hoc"; melius te posse negares,
bis terque expertum frustra;
delere iubebat
et male tornatos incudi reddere uersus.
Si
defendere delictum quam uertere malles,
nullum ultra uerbum aut
operam insumebat inanem,
quin sine riuali teque et tua solus
amares.
Vir bonus et prudens uersus reprehendet inertis,
culpabit
duros, incomptis adlinet atrum
transuorso calamo signum, ambitiosa
recidet
ornamenta, parum claris lucem dare coget,
arguet
ambigue dictum, mutanda notabit,
fiet Aristarchus, nec dicet: "Cur
ego amicum
offendam in nugis?" Hae nugae seria ducent
in
mala derisum semel exceptumque sinistre.
Vt mala quem scabies aut
morbus regius urget
aut fanaticus error et iracunda Diana,
uesanum
tetigisse timent fugiuntque poetam,
qui sapiunt; agitant pueri
incautique sequuntur.
Hic dum sublimis uersus ructatur et
errat,
si ueluti merulis intentus decidit auceps
in puteum
foueamue, licet "succurrite" longum
clamet "io
ciues", non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre
et demittere funem,
"qui scis an prudens huc se deiecerit
atque
seruari nolit?" dicam, Siculique poetae
narrabo
interitum. Deus inmortalis haberi
dum cupit Empedocles, ardentem
frigidus Aetnam
insiluit. Sit ius liceatque perire poetis;
inuitum
qui seruat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit nec, si
retractus erit, iam
fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
Nec
satis apparet cur uersus factitet, utrum
minxerit in patrios
cineres, an triste bidental
mouerit incestus; certe furit, ac
uelut ursus,
obiectos caueae ualuit si frangere clatros,
indoctum
doctumque fugat recitator acerbus;
quem uero arripuit, tenet
occiditque legendo,
non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.